previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Thes.
Quod facinus, heu me, cerno? quod monstrum
intuor?
regale patris asperum signis ebur
900capulo refulget, gentis Actaeae decus.
sed ipse quonam evasit?

Ph.
Hi trepidum fuga
videre famuli concitum celeri pede.

Thes.
Pro sancta Pietas, pro gubernator poli
et qui secundum fluctibus regnum moves,
905unde ista venit generis infandi lues?
hunc Graia tellus aluit an Taurus Scythes
[p. 188] Colchusque Phasis? redit ad auctores genus
stirpemque primam degener sanguis refert.
est prorsus iste gentis armiferae furor,
910odisse Veneris foedera et castum diu
vulgare populis corpus, o tetrum genus
nullaque victum lege melioris soli!
ferae quoque ipsae Veneris evitant nefas,
generisque leges inscius servat pudor.
915ubi vultus ille et ficta maiestas viri
atque habitus horrens, prisca et antiqua appetens,'
morumque senium triste et affectus graves?
o vita fallax, abditos sensus geris
animisque pulchram turpibus faciem induis:
920pudor impudentem celat, audacem quies,
pietas nefandum; vera fallaces probant
simulantque molles dura. silvarum incola
ille efferatus castus intactus rudis,
mihi te reservas? a meo primum toro
925et scelere tanto placuit ordiri virum?
iam iam superno numiui grates ago,
quod icta nostra cecidit Antiope manu,
quod non ad antra Stygia descendens tibi
matrem reliqui, profugus ignotas procul
930percurre gentes: te licet terra ultimo
summota mundo dirimat Oceani plagis
orbemque nostris pedibus obversum colas,
licet in recessu penitus extremo abditus
horrifera celsi regna transieris poli
935hiemesque supra positus et canas nives
gelidi frementes liqueris Boreae ruinas
post te furentes, sceleribus poenas dabis.
profugum per omnis pertinax latebras premam:
longinqua clausa abstrusa diversa invia
[p. 189] 940emetiemur, nullus obstabit locus:
scis unde redeam, tela quo mitti haud queunt,
huc vota mittam, genitor aequoreus dedit
ut vota prono terna concipiam deo.
et invocata munus hoc sanxit Styge.
945En perage donum triste, regnator freti!
non cernat ultra lucidum Hippolytum diem
adeatque manes iuvenis iratos patri,
fer abominandam nunc opem gnato, parens:
numquam supremum numinis munus tui
950consumeremus. magna ni premerent mala:
inter profunda Tartara et Ditem horridum
et imminentes regis inferni minas,
voto peperci: redde nunc pactam fidem,
genitor, moraris? cur adhuc undae silent?
955nunc atra ventis nubila impellentibus
subtexe noctem, sidera et caelum eripe,
effunde pontum, vulgus aequoreum cie
fluctusque ab imo tumidus Oceano voca.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: